Augustinus, De Civitate Dei, 15, Caput X
1 | Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse dissentiant. |
2 | Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta vixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos vixisse legitur in nostris, octingentos vero in illis; atque ita in utrisque universitatis summa concordat. |
3 | Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater eius invenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inveniuntur in nostris; atque ita et hinc et inde numeri universitas consonat. |
4 | In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, atque in summa similis consonantia. |
5 | Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octava generatio habet quidem nonnullam diversitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed viginti amplius vixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa universi numeri occurrit. |
6 | In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus vixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus invenitur. Namque antequam gigneret filium, qui vocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea vero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. |
7 | Unde sex illis detractis restant viginti quattuor, ut dictum est. |