monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, VIII <<<     >>> X

Augustinus, De Civitate Dei, 15, Caput IX

1 Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitaverit Cain non solum aliquam, verum etiam magnam potuisse condere civitatem, quando in tam longum tempus protendebatur vita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua vixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum.
2 Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum vir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:
Vix illum (inquit) lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus,
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem.
3 Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluvium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per vetustatem sive per vim fluminum variosque casus sepulcra convincunt, ubi apparuerunt vel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum.
4 Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis videretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim.
5 Nam praeter quod erant omnium multo quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt, quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus, doctissimus homo, quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec velut poetica figmenta deridens, sed in historicam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens.
6 Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inventa plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis venire in experimentum potest.
7 Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto impleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos vivitur. Si ergo humanarum vitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, cur non habuisse credantur et tempora? An vero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?
Augustinus HOME