1 | Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam velut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis implevit? |
2 | Nam cum sacrificia discrevisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante visibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris vero eius bona: contristatus est Cain valde et concidit facies eius. |
3 | Sic enim scriptum est: "Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius." In hac admonitione vel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: "Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti?" quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum divinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. |
4 | Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca vel tempora vel res ipsae quae offeruntur vel qui offert et cui offertur vel hi, quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intellegamus; sive cum offertur, ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, sive cum offertur, quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, sive cum offertur, quod nusquam et numquam penitus debuit, sive cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, sive eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. |
5 | In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: "Non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta:" datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. |
6 | Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est non recto, sed perverso corde viventes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. |
7 | Et hoc est terrenae proprium civitatis, Deum vel deos colere, quibus adiuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti volunt Deo; qui tamen eum vel esse vel res humanas curare iam credunt. |
8 | Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. |
9 | Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogavit dicens: "Quare contristatus es, et quare concidit facies tua?" Quia enim fratri invidebat, Deus videbat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. |
10 | Sed rationem reddens Deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte dividendo, hoc est non recte vivendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit. Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: "Quiesce, inquit; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius." Numquid fratris? |
11 | Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: "Peccasti," tum deinde addidit: "Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius." Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. |
12 | Haec est enim salubris paenitentiae medicina et veniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: "Ad te enim conversio eius," non subaudiatur "erit", sed "sit"; praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi serviet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. |
13 | Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: "Caro concupiscit adversus spiritum," in cuius carnis fructibus et invidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur "erit", id est: "Ad te enim conversio eius erit, et tu dominaberis illius." Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: "Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum" (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse vitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); -- cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: "Nec exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato," ad mentem domita et victa convertitur, ut subditae ratio dominetur. |
14 | Hoc praecepit Deus huic, qui facibus invidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. |
15 | Ad te enim conversio eius, dum non adiuvatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et benevolentis adsuescat etiam intrinsecus non moveri. |
16 | Dictum est tale aliquid in eodem divino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset et: "Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios," deinde addidit: "Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur." Quod dictum est ad Cain de peccato vel de vitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est virum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. |
17 | Propter quod dicit apostolus: "Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit." Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praevaricator accepit. Invalescente quippe invidentiae vitio fratrem insidiatus occidit. |
18 | Talis erat terrenae conditor civitatis. Quo modo autem significaverit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ovium hominum, quem pastor ovium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc adversus Faustum Manichaeum dixisse me recolo. |