1 | Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disservimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed vitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione viventibus: "In vicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi;" item alibi dicitur: "Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; videte ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam vestram; et in evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum." item de peccatis, in quibus multorum cavetur offensio, apostolus dicit: "Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant." Propter hoc et de venia in vicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit videre Deum; ubi ille terror, quando iubetur servus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conservo suo non relaxavit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit atque ait: "Sic et vobis faciet Pater vester caelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris." Hoc modo curantur cives civitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae patriae suspirantes. |
2 | Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut valeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, sive istos corporis sive illos, quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat atque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio veritatis. |
3 | Facit autem hoc Deus a vasis misericordiae irae vasa discernens, dispensatione qua ipse novit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe adiuvante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra velut iniquitatis arma exhibemus, convertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta atque inmortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit. |