monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XXVI <<<     >>> XXVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XXVII

1 Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur "magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius," quoniam qui providenter atque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, verum etiam malis bene uti novit.
2 Ac per hoc propter meritum primae malae voluntatis ita damnato atque obdurato angelo malo, ut iam bonam voluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus cur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae voluntatis, creatus fuerat, temptaretur?
3 Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei fideret bonus homo, malum angelum vinceret; si autem creatorem atque adiutorem Deum superbe sibi placendo desereret, vinceretur; meritum bonum habens in adiuta divinitus voluntate recta, malum vero in deserente Deum voluntate perversa.
4 Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his divinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne vivere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea vivere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene vivere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male vivere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura.
5 Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, cur eum non sineret invidi angeli malignitate temptari? nullo modo quidem quod vinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore vincendus.
6 Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumptionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret.
7 Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre atque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia valeret, ostendere.
Augustinus HOME