Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XXV
1 | Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non vivit ut vult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non vivet ut vult, nisi eo pervenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. |
2 | Hoc enim natura expetit, nec plene atque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc vero quis hominum potest ut vult vivere, quando ipsum vivere non est in potestate? Vivere enim vult, mori cogitur. Quo modo ergo vivit ut vult, qui non vivit quamdiu vult? |
3 | Quod si mori voluerit, quo modo potest ut vult vivere, qui non vult vivere? Et si ideo mori velit, non quo nolit vivere, sed ut post mortem melius vivat: nondum ergo ut vult vivit, sed cum ad id quod vult moriendo pervenerit. Verum ecce vivat ut vult, quoniam sibi extorsit sibique imperavit non velle quod non potest, atque hoc velle quod potest (sicut ait Terentius: "Quoniam non potest id fieri quod vis. Id velis quod possis"): num ideo beatus est; quia patienter miser est? |
4 | Beata quippe vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata vita non amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam velit. |
5 | Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit. |