monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XVII

1 Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo ad arbitrium nostrum movet aut non movet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: "Nudi erant, et non confundebantur," non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commvuebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodam modo testimonium perhibebat.
2 Neque enim caeci creati erant, ut inperitum vulgus opinatur; quando quidem et ille vidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: "Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad videndum."
Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant.
3 Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens novitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione violarunt, scriptum est de illis: "Et aperti sunt oculi amborum et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria."
"Aperti sunt", inquit, "oculi amborum", non ad videndum, nam et antea videbant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant.
4 Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dinoscentiam, si ad vescendum contra vetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia evidentior fit etiam iucunditas sanitatis. "Cognoverunt ergo quia nudi erant," nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet.
5 Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, "consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria," id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes "succinctoria" posuerunt. Porro autem "campestria" Latinum quidem verbum est, sed ex eo dictum, quod iuvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos vulgus appellat.
6 Quod itaque adversus damnatam culpa inoboedientiae voluntatem libido inoboedienter movebat, verecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lavent.
7 Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.
Augustinus HOME