monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XV

1 Quia ergo contemptus est Deus iubens, qui creaverat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus oneraverat, sed uno brevissimo atque levissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculaverat, quo eam creaturam, cui libera servitus expediret, se esse Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupivit, duram miseramque ageret servitutem, mortuus spiritu volens et corpore moriturus invitus, desertor aeternae vitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus.
2 Quisquis huius modi damnationem vel nimiam vel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inoboedientia fuit, quanto id, quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit.
3 Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio?
Denique, ut breviter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est?
4 Nam quae hominis est alia miseria nisi adversus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest velit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat; nunc vero sicut in eius stirpe cognoscimus et divina scriptura testatur, homo vanitati similis factus est.
5 Quis enim enumerat, quam multa quae non potest velit, dum sibi ipse, id est voluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque invito et animus plerumque turbatur et caro dolet et veterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inviti, si voluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus partibus oboediret.
6 At enim aliquid caro patitur, quo servire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi servire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non serviendo molesta sit, quamvis nos Deo non serviendo molesti nobis potuerimus esse, non illi?
7 Neque enim sic ille nostro, ut nos servitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima vel dolet vel concupiscit?
8 Sed quod concupiscere caro dicitur vel dolere, aut ipse homo est, sicut disservimus, aut aliquid animae, quod carnis afficit passio, vel aspera, ut faciat dolorem, vel lenis, ut voluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt.
9 Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem vero praecedit appetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale vocabulum omnis cupiditatis.
10 Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem veteres definierunt; quamvis nonnumquam homo, ubi vindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat vel calamum frangat iratus.
11 Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, et nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae avaritia; est libido quomodocumque vincendi, quae pervicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur.
12 Sunt multae variaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam vero non habent. Quis enim facile dixerit, quid vocetur libido dominandi, quam tamen plurimum valere in tyrannorum animis etiam civilia bella testantur?
Augustinus HOME



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Augustinus > 15