monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XIII <<<     >>> XV

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XIV

1 Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: "Serpens seduxit me, et manducavi," et ille dixit: "Mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi."
Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam inploratio medicinae.
2 Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia viri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio vera est, ubi mandati divini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, vir muliere inpertiente commisit, quasi quicquam Deo, cui vel crederetur vel cederetur, anteponendum fuit.
Augustinus HOME