monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput XII

1 Si quem vero movet, cur aliis peccatis sic natura non mutetur humana, quem ad modum illa duorum primorum hominum praevaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam videmus atque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret affectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit -- si quis hoc movetur, ut dixi, non ideo debet existimare leve ac parvum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quicquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet atque plantaret.
2 Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae virtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque virtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere voluntatem.
3 Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leve praeceptum ad observandum, tam breve ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia violatum est, quanto faciliore posset observantia custodiri.
Augustinus HOME