1 | Sed quia Deus cuncta praescivit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praescivit atque disposuit, civitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem pervenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. |
2 | Neque enim homo peccato suo divinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praevenerit, id est, et homo, quem bonum ipse creavit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. |
3 | Deus enim etsi dicitur statuta mutare (unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deum), iuxta id dicitur, quod homo speraverat vel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciverat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc voluntatis bonae. |
4 | Non enim rectus esset bonam non habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala vero voluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum voluntas ipsa esset velut arbor mala aut ipse homo in quantum malae voluntatis. |
5 | Porro mala voluntas quamvis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia vitium est, tamen eius naturae est, cuius est vitium, quod nisi in natura non potest esse: sed in ea, quam creavit ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. |
6 | Usque adeo autem mala vincuntur a bonis, ut, quamvis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia providentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse verus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis invisibilis visibilisque creatura; mala vero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. |
7 | Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, vel ulla eius parte sublata, sed ea, quae vitiata ac depravata fuerat, sanata atque correcta. Arbitrium igitur voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. |
8 | Tale datum est a Deo; quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: "Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis." Id ipsum est autem, ac si diceret: "Si vos Filius salvos fecerit, tunc vere salvi eritis." Inde quippe liberator, unde salvator. Vivebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. |
9 | Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut vero erat spiritalis quo per interiores et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea vero quam superbus ille angelus ac per hoc invidus per eandem superbiam a Deo ad semet ipsum conversus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputavi), malesuada versutia in hominis sensum serpere affectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia versabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum, non existimans virum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. |
10 | Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse serviendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum virum suae feminae, uni unum, hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. |
11 | Non enim frustra dixit apostolus: "Et Adam non est seductus, mulier autem seducta est," nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam verum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccavit. |
12 | Unde et apostolus non ait: "Non peccavit", sed: "Non est seductus"; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: "Per unum hominem peccatum intravit in mundum," et paulo post apertius: "In similitudine", inquit, "praevaricationis Adae." Hos autem seductos intellegi voluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem scivit. |
13 | Aiioquin quo modo verum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum fefellit, quo modo fuerat iudicandum quod erat dicturus: "Mulier, quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducavi." Quid ergo pluribus? |
14 | Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis inplicati. |