monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput VII

1 Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur voluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur.
2 Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: "Diligis me plus his?" ille respondit: "Domine, tu scis quia amo te;" et iterum Dominus quaesivit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: "Domine, tu scis quia amo te;" tertia vero interrogatione et ipse Iesus non ait: "Diligis me?" sed: "Amas me?" ubi secutus ait evangelista: "Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me?" cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: "Amas me?" bis autem dixerit: "Diligis me?" Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: "Diligis me?" nihil aliud dicebat quam: "Amas me?" Petrus autem non mutavit huius unius rei verbum, sed etiam tertio: "Domine", inquit, "tu omnia scis, tu scis quia amo te."
Hoc propterea commemorandum putavi, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem sive caritatem, aliud amorem.
3 Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed viderint philosophi utrum vel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur.
4 Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem vel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: "Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam," et illud apostoli Iohannis: "Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo."
Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo.
5 Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: "Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae."
Recta itaque voluntas est bonus amor et voluntas perversa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei adversatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est.
6 Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolvi et esse cum Christo; et: "Concupivit anima mea desiderare iudicia tua," vel si accommodatius dicitur: "Desideravit anima mea concupiscere iudicia tua;" et: "Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum."
Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupiditas vel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi.
7 Laetitia in bono est: "Laetamini in Domino et exultate iusti;" et: "Dedisti laetitiam in cor meum;" et: "Adimplebis me laetitia cum vultu tuo."
Timor in bono est apud apostolum, ubi ait: "Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini;" et: "Noli altum sapere, sed time;" et: "Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo."
De tristitia vero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait:
"Dolent gaudentque",
(sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo vel dolor usitatius in corporibus dicitur), scrupulosior quaestio est, utrum inveniri possit in bono.
Augustinus HOME