monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, IV <<<     >>> VI

Augustinus, De Civitate Dei, 14, Caput V

1 Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere atque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono vivere secundum creatum bonum non est bonum, sive quisque secundum carnem sive secundum animam sive secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat vivere.
2 Nam qui velut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id vanitate sentit humana, non veritate divina.
3 Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus visibilis contrectabilisque compactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; verum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae sive tristitiae; quibus quattuor vel perturbationibus, ut Cicero appellat, vel passionibus, ut plerique verbum e verbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum vitiositas continetur.
4 Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Vergilium, cum audisset a patre apud inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:
O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
Sublimes animas iterumque ad tarda reverti
Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati?
5 Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas asserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum, vicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici omnes culpabiles atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsa esse compellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, verum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.
Augustinus HOME