1 | Prius ergo videndum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum vivere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, vel non recolens vel minus advertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem vivere, quia summum bonum hominis in corporis voluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoque modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne vulgus, qui non aliquo dogmate vel eo modo philosophantur, sed proclives ad libidinem nisi ex voluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum vivere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? |
2 | Sed sicut loquitur scriptura divina, secundum carnem vivere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni atque mortalis animantis (veluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro, alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia volucrum, alia piscium"), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos varios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: "Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro." Quid enim voluit intellegi nisi omnis homo? |
3 | Quod apertius paulo post ait: "In lege nemo iustificatur," et ad Galatas: "Scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis." Secundum hoc intellegitur: "Et Verbum caro factum est," id est homo; quod non recte accipientes quidam putaverunt Christo humanam animam defuisse. |
4 | Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae verba in evangelio leguntur dicentis: "Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum," cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemoravimus. Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, divina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem vivere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: "Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt." Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad rem praesentem satis esse videbitur, consideratus poterit hanc dissolvere quaestionem, quid sit secundum carnem vivere. |
5 | In operibus namque carnis quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnavit, non illa tantum invenimus, quae ad voluptatem pertinent carnis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; verum etiam illa, quibus animi vitia demonstrantur a voluptate carnis aliena. |
6 | Quis enim servitutem, quae idolis exhibetur, veneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidias non potius intellegat animi vitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresis alicuius errorem a voluptatibus corporis temperetur; et tamen etiam tunc homo, quamvis carnis libidines continere atque cohibere videatur, secundum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur, et in eo, quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. |
7 | Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo vel quem putat inimicum dicat: "Malam carnem," ac non potius: "Malum animum habes adversus me"? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. |
8 | Cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et veritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intellegi? |