Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput XX
1 | Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent gravem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis, quia caro eorum requiescit in spe, quaslibet sine ullo iam sensu contumelias accepisse videatur. |
2 | Non enim, sicut Platoni visum est, corpora oblivione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. |
3 | Si enim carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni serviens non incongrue carnalis, ita caro spiritui serviens recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum convertetur, sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: "Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale," sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur usque ad implendam inmortalitatis indissolubilis securissimam voluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate detracta. |
4 | Non solum enim non erit tale, quale nunc est in quavis optima valetudine, sed nec tale quidem, quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes. |
5 | Quae licet senio non veterescerent, ut necessitate perducerentur ad mortem (qui, status eis de ligno vitae, quod in medio paradiso cum arbore vetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna virtus est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. |
6 | Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem vitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet vel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum vitae in paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili, paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: "Lignum vitae est amplectentibus eam." |