Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput XIX
1 | Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perhibetur bonis nec tantum paucis intellegentibus sive credentibus, sed omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua certe corpus animantis, quod evidenter vivebat, evidenter emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur. |
2 | Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum quod in requie vivant dubitare fas non sit, usque adeo tamen eis melius esset cum suis corporibus bene valentibus vivere, ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante convincant. |
3 | Neque enim quisquam audebit illorum sapientes homines, sive morituros sive iam mortuos, id est aut carentes corporibus aut corpora relicturos, diis inmortalibus anteponere, quibus Deus summus apud Platonem munus ingens indissolubilem scilicet vitam, id est aeternum cum suis corporibus consortium, pollicetur. |
4 | Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc vitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum, Scilicet inmemores supera ut convexa revisant Rursus et incipiant in corpora velle reverti; | quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur (ita quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse posse existimat, sed mortis necessitate dissolvi, nec sine corporibus durare perpetuo, sed alternantibus vicibus indesinenter vivos ex mortuis et ex vivis mortuos fieri putat); ut a ceteris hominibus hoc videantur differre sapientes, quod post mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi congruo quisque requiescat atque inde rursus miseriae pristinae oblitus et cupiditate habendi corporis victus redeat ad labores aerumnasque mortalium; illi vero, qui stultam duxerint vitam, ad corpora suis meritis debita sive hominum sive bestiarum de proximo revolvantur. |
5 | In hac itaque durissima condicione constituit etiam bonas atque sapientes animas, quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper atque inmortaliter viverent, ut neque in corporibus permanere neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab, animis humanis removisse corpora bestiarum, verum etiam sapientium animas ita voluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus omne fugientes beatae apud Patrem sine fine teneantur. |
6 | Itaque ne a Christo vinci videretur vitam sanctis pollicente perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo adversaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus eas adseruit in sempiternum esse victuras. |
7 | Nec tamen ista qualicumque opinione praecepit saltem ne diis corporatis religionis obsequio subderentur. Quid ita, nisi quia eas, quamvis nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter, si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non arbitror, diis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis humanas animas anteponere: cur eis videtur absurdum, quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus solverentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae inmortalitate donati cum eis viverent in aeternum; et talia sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic laboraverunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis vel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis possit accidere? |