Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput XVIII
1 | Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit; sed quia et ad hoc respondendum est vel propter Christi corpus cum quo ascendit in caelum vel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius pondera ipsa terrena. |
2 | Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis vasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima voluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolvi, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamvis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi volunt ponant et quo volunt agant, situ motuque facillimo! |
3 | An vero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire credendum est? Cur ergo sanctorum perfectos et beatos divino munere spiritus sine ulla difficultate posse ferre quo voluerint et sistere ubi voluerint sua corpora non credamus? |
4 | Nam cum terrenorum corporum, sicut onera in gestando sentire consuevimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et gravitas, ita ut plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt quam in languore cum macra sunt. |
5 | Et cum aliis gestantibus onerosior sit salvus et validus quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus movendum atque portandum agilior est, cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. |
6 | Tantum valet in habendis etiam terrenis corporibus, quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus, non quantitatis pondus, sed temperationis modus. Et quis verbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et inmortalitatem futuram? |
7 | Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo enim quaerere, cur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra universa libretur in nihilo. Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque graviora, etiam argumentatio veri similior habeatur. |
8 | Illud dico: Si dii minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne removere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille voluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diversa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem? |
9 | Sed de fide resurrectionis mortuorum, et de corporibus eorum inmortalibus diligentius, si Deus voluerit, in fine huius operis disserendum est. |