monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, VIII <<<     >>> X

Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput IX

1 Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors, quae transacta atque praeterita est, sed post eam vita praesens animae bona seu mala est.
2 Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum morerentur, quoniam gravis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo vel bona vel mala est, quae iam non est?
3 Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius gravem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique vivunt, et si adhuc vivunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum venerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est.
4 Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet advenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur.
5 Nullus est ergo moriens nisi vivens, quoniam, cum in tanta est extremitate vitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc vivit. Idem ipse igitur simul et moriens est et vivens, sed morti accedens, vita cedens; adhuc tamen in vita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore.
6 Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et vivens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare viventem.
7 Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse vivens et moriens: nescio quando sit vivens.
Augustinus HOME