monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, VII <<<     >>> IX

Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput VIII

1 Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro veritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cavetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte completa secunda excipiat sempiterna.
2 Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleratur pro tenendo vel adipiscendo bono; cum vero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona.
3 In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, impiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam vitam, illarum vero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora revivescant.
Augustinus HOME