Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput VII
1 | Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: "Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum," alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: "Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor < et ego > eum coram Patre meo qui in caelis est;" et alio loco: "Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam." Hinc est quod scriptum est: "Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius." Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? |
2 | Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac vita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire vitam quam eum negando ad eius baptismum pervenire. |
3 | Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lavacro dimitteretur, quod timore mortis negaverant Christum, in quo lavacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi vult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto vitae discrimine sub tanta spe veniae negare non possent? |
4 | Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstravit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. |
5 | Mors ergo non ideo bonum videri debet, quia in tantam utilitatem non vi sua, sed divina opitulatione conversa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque victoriae debita iustitiae palma reddatur. |