monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, I <<<     >>> III

Augustinus, De Civitate Dei, 13, Caput II

1 Sed de ipso genere mortis video mihi paulo diligentius disserendum. Quamvis enim anima humana veraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit vivere atque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni vita potest nec per se ipsum aliquatenus vivit.
2 Mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo vivit ipsa nec corpus ex ipsa.
3 Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem divinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Salvator significavit, ubi ait: "Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehenna." Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremptione separentur: mirum videri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur.
4 Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non vivit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum vivat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta.
5 An quia vita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec vivere corpus dicendum est, in quo anima non vivendi causa est, sed dolendi? Vivit itaque anima ex Deo, cum vivit bene; non enim potest bene vivere nisi Deo in se operante quod bonum est; vivit autem corpus ex anima, cum anima vivit in corpore, seu vivat ipsa seu non vivat ex Deo.
6 Impiorum namque in corporibus vita non animarum, sed corporum vita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo desertae, quantulacumque propria vita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione novissima quamvis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec voluptate suavis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam vita.
7 Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremptio naturarum, sive Dei et animae sive animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda vero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
Augustinus HOME