Augustinus, De Civitate Dei, 12, Caput XXIV
1 | Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creavit, qua per rationem atque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et volatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum virum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi sive quam iam fecerat sufflando indidisset sive potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse voluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. |
2 | Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut videre solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris, quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam visibilia invisibiliter operatur. |
3 | Sed haec fabulosa potius quam vera esse arbitrantur, qui virtutem ac sapientiam Dei, qua novit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cotidianis metiuntur operibus; ea vero, quae primitus instituta sunt, quoniam non noverunt, infideliter cogitant, quasi non haec ipsa, quae noverunt de humanis conceptibus atque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora viderentur; quamvis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus divinae mentis adsignent. |