monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 12, Caput XXIII

1 Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius atque pacatius inter se rationalis voluntatis expertes bestiae sui generis viverent, quarum ex aquis et terris plurium pullulavit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum.
2 Neque enim umquam inter se leones aut inter se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praevidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem vocandum remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, novissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio pro futura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus, quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.
Augustinus HOME

bnf12958.58