1 | Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: "In spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; manifestavit autem temporibus suis verbum suum." Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, verum etiam promisit vitam aeternam, quam manifestavit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? |