monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XIII <<<     >>> XV

Augustinus, De Civitate Dei, 12, Caput XIV

1 Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putaverunt posse vel debere dissolvere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse renovata atque repetita in rerum natura atque ita deinceps fore sine cessatione adseverarent volumina venientium et praetereuntium saeculorum; sive in mundo permanente isti circuitus fierent, sive certis intervallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi nova, quae transacta et ventura sunt, exhiberet.
2 A quo ludibrio prorsus inmortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad veram miseriam sine cessatione redeuntem. Quo modo enim vera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima venturam miseriam aut inperitissime in veritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit?
3 At si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit: fit ergo aliquid novi in tempore, quod finem non habet temporis. Cur non ergo et mundus? cur non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris evitentur.
Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui vocatur ecclesiastes: "Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur et dicet: Ecce hoc novum est: iam fuit saeculis quae fuerunt ante nos," propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta revocantes dictum intellegi volunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis venientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus; aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt.
4 Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos; ita quaeque animantia vel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamvis inter se diversa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt, nec recens et novum est, ut monstrum sub sole nascatur.
5 Quamvis haec verba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille voluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis verbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti, ut verbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis intervallis, sed tamen certis, et idem Plato et eadem civitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint.
6 Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; "surgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur," et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus, quod sacer admonet psalmus: "Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum." Satis autem istis existimo convenire quod sequitur: "In circuitu impii ambulabunt;" non quia per circulos, quos opinantur, eorum vita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum via, id est falsa doctrina.
Augustinus HOME

bnf12958.57