Augustinus, De Civitate Dei, 12, Caput X
1 | Omittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid loquantur de natura vel institutione generis humani. Alii namque, sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines opinantur. Unde ait et Apuleius, cum hoc animantium genus describeret: "Singillatim mortales, cuncti tamen universo genere perpetui." Et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum genus, quonam modo verum eorum loquatur historia narrans qui fuerint quarumque rerum inventores, qui primi liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores, vel a quibus primum. |
2 | illa vel illa regio parsque terrarum, illa atque illa insula incoli coeperit, respondent diluviis et conflagrationibus per certa intervalla temporum non quidem omnia, sed plurima terrarum ita vastari, ut redigantur homines ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis vastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi ex homine existere omnino non posse. |
3 | Dicunt autem quod putant, non quod sciunt. |