monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XXXIII <<<    

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXXIV

1 Quamquam nonnulli putaverint aquarum nomine significatos quodam modo populos angelorum et hoc esse quod dictum est: "Fiat firmamentum inter aquam et aquam," ut supra firmamentum angeli intellegantur, infra vero vel aquae istae visibiles vel malorum angelorum multitudo vel omnium hominum gentes. Quod si ita est, non illic apparet ubi facti sint angeli, sed ubi discreti; quamvis et aquas, quod perversissimae atque impiae vanitatis est, negent quidam factas a Deo, quoniam nusquam scriptum est: Dixit Deus: Fiant aquae.
2 Quod possunt simili vanitate etiam de terra dicere; nusquam enim legitur: Dixit Deus: Fiat terra. Sed, inquiunt, scriptum est: "In principio fecit Deus caelum et terram." Illic ergo et aqua intellegenda est; uno enim nomine utrumque conprehensum est.
3 Nam ipsius est mare, sicut in psalmo legitur, "et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt." Sed hi, qui in nomine aquarum, quae super caelos sunt, angelos intellegi volunt, ponderibus elementorum moventur et ideo non putant aquarum fluvidam gravemque naturam in superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum rationes suas, si ipsi hominem facere possent, non ei pituitam, quod Graece φλέγμα dicitur et tamquam in elementis corporis nostri aquarum vicem obtinet, in capite ponerent. Ibi enim sedes est phlegmatis, secundum Dei opus utique aptissime, secundum istorum autem coniecturam tam absurde, ut, si hoc nesciremus et in hoc libro similiter scriptum esset, quod Deus umorem fluvidum et frigidum ac per hoc gravem in superiore omnibus ceteris humani corporis parte posuerit, isti trutinatores elementorum nequaquam crederent, et si auctoritati eiusdem scripturae subditi essent, aliquid aliud ex hoc intellegendum esse censerent.
4 Sed quoniam, si diligenter singula scrutemur atque tractemus, quae in illo divino libro de constitutione mundi scripta sunt, et multa dicenda et a proposito instituti operis longe digrediendum est, iamque de duabus istis diversis inter se atque contrariis societatibus angelorum, in quibus sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis civitatum, de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse visum est, disputavimus: hunc quoque librum aliquando claudamus.
Augustinus HOME

bnf12958.57