monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XXXII <<<     >>> XXXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXXIII

1 Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est, usque ad futuram in die iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit dicens, quod Deus angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio puniendos reservari.
2 Inter hos ergo et illos Deum vel praescientia vel opere divisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari quis contradicat? quando quidem nos adhuc in fide viventes et eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes iam lux dicti ab apostolo sumus: "Fuistis enim", inquit, "aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino." Istos vero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto advertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus sive intellegunt sive credunt. Quapropter, etsi alia lux in isto huius libri loco intellegenda est, ubi legimus: "Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux," et aliae tenebrae significatae sunt in eo quod scriptum est: "Divisit Deus inter lucem et tenebras:" nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem Deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: "Adorate eum omnes angeli eius," aliam cuius princeps dicit: "Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me;" unam Dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum est, "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam," illam in caelis caelorum habitantem, istam inde deiectam in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam; illam Dei nutu clementer subvenientem, iuste ulciscentem, istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem; illam, ut quantum vult consulat, Dei bonitati ministram, istam, ne quantum vult noceat, Dei potestate frenatam; illam huic inludentem, ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc illi invidentem, cum peregrinos colligit suos, -- nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura bonam et voluntate rectam, aliam vero natura bonam, sed voluntate perversam, aliis manifestioribus divinarum scripturarum testimoniis declaratas quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque vocabulis significatas existimavimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia, etsi voluntatem auctoris libri huius indagare nequivimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non abhorruimus.
3 Etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera Dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium, secundum quam dicit apostolus: "Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum." Si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra pervenit intentio, ut homo Dei tam eximiae divinaeque sapientiae, immo per eum Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia sexto die dicit esse perfecta, nullo modo angelos praetermisisse credatur, sive in principio, quia primo fecit, sive, quod convenientius intellegitur, in principio, quia in Verbo unigenito fecit, scriptum sit: "In principio fecit Deus caelum et terram;" quibus nominibus universalis est significata creatura, vel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, vel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.
Augustinus HOME

bnf12958.57