monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XXXI <<<     >>> XXXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXXII

1 Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est: "Fiat lux, et facta est lux," sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: "In principio fecit Deus caelum et terram;" atque illud, quod dictum est: "In principio", non ita dictum tamquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia omnia in sapientia fecit, quod est Verbum eius et ipsum scriptura principium nominavit (sicut ipse in evangelio Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium): non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri geneseos trinitas commendatur.
2 Cum enim ita dicitur: "In principio fecit Deus caelum et terram," ut Pater fecisse intellegatur in Filio, sicut adtestatur psalmus, ubi legitur: "Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti:" convenientissime paulo post commemoratur etiam Spiritus sanctus.
3 Cum enim dictum esset, qualem terram Deus primitus fecerit, vel quam molem materiamve futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine nuncupaverit subiciendo et addendo: "Terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum:" mox ut trinitatis commemoratio compleretur: "Et spiritus", inquit, "Dei superferebatur super aquam." Proinde ut volet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a fidei regula non abhorrentes plures possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et vera felicitate securos et certos esse nemo ambigat.
4 Ad quorum societatem pertinere parvulos suos Dominus docens non solum illud ait: "Erunt aequales angelis Dei;" verum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur ostendit, ubi ait: "Videte, ne contemnatis unum ex pusillis istis, dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est."
Augustinus HOME

bnf12958.57