Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXXI
1 | In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet vesperam; neque enim ulla creatura est, ut etiam ipsa aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita faciat aliam velut diurnam, aliam velut vespertinam notitiam. |
2 | De septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est, et vereor ne occasione comperta scientiolam nostram leviter magis quam utiliter iactare velle videamur. Habenda est itaque ratio moderationis atque gravitatis, ne forte, cum de numero multum loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. |
3 | Hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro universo saepe ponitur, sicuti est: "Septiens cadet iustus, et resurget;" id est: Quotienscumque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi voluit; et: "Septiens in die laudabo te;" quod alibi alio modo dictum est: "Semper laus eius in ore meo;" et multa huius modi in divinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei universitate poni solet. |
4 | Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo Dominus ait: "Docebit vos omnem veritatem." Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. |
5 | Hinc est quod etiam scripturas istas cum labore rimamur. Sancti vero angeli quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate quippe nos adiuvant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant. |