monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XXVIII <<<     >>> XXX

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXIX

1 Illi quippe angeli sancti non per verba sonantia Deum discunt, sed per ipsam praesentiam inmutabilis veritatis, hoc est Verbum eius unigenitum, et ipsum Verbum et Patrem et eorum Spiritum sanctum, eamque esse inseparabilem trinitatem singulasque in ea personas esse substantiam, et tamen omnes non tres deos esse, sed unum Deum, ita noverunt, ut eis magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti simus.
2 Ipsam quoque creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tamquam in arte, qua facta est, quam in ea ipsa sciunt; ac per hoc et se ipsos ibi melius quam in se ipsis, verum tamen et in se ipsis. Facti sunt enim et aliud sunt quam ille qui fecit.
3 Ibi ergo tamquam in diurna cognitione, in se ipsis autem tamquam in vespertina, sicut iam supra diximus. Multum enim differt, utrum in ea ratione cognoscatur aliquid, secundum quam factum est, an in se ipso; sicut aliter scitur rectitudo linearum seu veritas figurarum, cum intellecta conspicitur, aliter cum in puluere scribitur; et aliter iustitia in veritate incommutabili, aliter in anima iusti.
4 Sic deinde cetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod caelum vocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio et herbarum institutio atque lignorum; sicut solis ac lunae stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, volucrum scilicet atque piscium belvarumque natantium; sicut quorumque in terra gradientium atque repentium et ipsius hominis, qui cunctis in terra rebus excelleret.
5 Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab angelis, ubi habent causas rationesque suas, id est secundum quas facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis; illa clariore, hac obscuriore cognitione, velut artis atque operum; quae tamen opera cum ad ipsius Creatoris laudem venerationemque referuntur, tamquam mane lucescit in mentibus contemplantium.
Augustinus HOME