Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXII
1 | Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei, hanc, inquam, causam tam iustam atque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controversias quaerentium mundi originem terminat, quidam haeretici non viderunt, quia egenam carnis huius fragilemque mortalitatem iam de iusto supplicio venientem, dum ei non conveniunt, plurima offendunt, sicut ignis aut frigus aut fera bestia aut quid eius modi; nec adtendunt, quam vel in suis locis naturisque vigeant pulchroque ordine disponantur, quantumque universitati rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem rem publicam conferant vel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis adtribuant, ita ut venena ipsa, quae per inconvenientiam perniciosa sunt, convenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur; quamque a contrario etiam haec, quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato et inopportuno usu noxia sentiantur. |
2 | Unde nos admonet divina providentia non res insipienter vituperare, sed utilitatem rerum diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium vel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae vix potuimus invenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi privationis boni. |
3 | Sed a terrenis usque ad caelestia et a visibilibus usque ad invisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in parvis; quae parva non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie visibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum! |
4 | Nec sane multum mirandum est, quod hi, qui nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam creationis rerum, ut bonus Deus conderet bona, credentes eum potius ad haec mundana molimina rebellantis adversum se mali repellendi extrema necessitate perductum suamque naturam bonam malo cohercendo superandoque miscuisse, quam turpissime pollutam et crudelissime captivatam et oppressam labore magno vix mundet ac liberet; non tamen totam, sed quod eius non potuerit ab illa inquinatione purgari, tegmen ac vinculum futurum hostis victi et inclusi. |
5 | Sic autem Manichaei non desiperent vel potius insanirent, si Dei naturam, sicuti est, incommutabilem atque omnino incorruptibilem crederent, cui nocere nulla res possit; animam vero, quae voluntate mutari in deterius et peccato corrumpi potuit atque ita incommutabilis veritatis luce privari, non Dei partem nec eius naturae, quae Dei est, sed ab illo conditam longe inparem Conditori Christiana sanitate sentirent. |