Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XXI
1 | Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia dicitur: "Vidit Deus quia bonum est," nisi operis adprobatio secundum artem facti, quae sapientia Dei est? Deus autem usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. |
2 | Dum ergo videt quia bonum est, quod, nisi vidisset antequam fieret, non utique fieret: docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi universitate perfecta. Ubi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret Deum sui operis novitate factum beatiorem; sed sic ostendere voluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia varietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille vel quod futurum est prospicit, vel quod praesens est aspicit, vel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diverso. |
3 | Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter videt; ita ut illa quidem, quae temporaliter fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita iam non sint, ipse vero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis videlicet et praeteriti vel futuri, varietate mutatur, "apud quem non est inmutatio nec momenti obumbratio." Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae novit; quoniam tempora ita novit nullis suis temporalibus notionibus, quem ad modum temporalia movet nullis suis temporalibus motibus. |
4 | Ibi ergo vidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse vidit ut faceret; nec quia factum vidit scientiam duplicavit vel ex aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod uideret, qui tam perfecte non operaretur nisi tam perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. |
5 | Quapropter, si tantummodo nobis insinuandum esset quis fecerit lucem, sufficeret dicere, fecit Deus lucem; si autem non solum quis fecerit, verum etiam per quid fecerit, satis esset ita enuntiari: "Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux;" ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem fecisse nossemus. |
6 | Quia vero tria quaedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit: "Dixit Deus", inquit: "Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem quia bona est." Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est, si per quid fecerit: Dixit: Fiat, et facta est; si quare fecerit: Quia bona est. |
7 | Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei verbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a Deo bono. Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent; sive ista legerit, sive ab his qui legerant forte cognoverit; sive acerrimo ingenio invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, sive ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit. |