Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XX
1 | Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: "Fiat lux, et facta est lux," continuo subiunctum est: "Et vidit Deus lucem quia bona est" non postea quam separavit inter lucem et tenebras et vocavit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse videretur. |
2 | Nam ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli dividunt, non ante, sed post infertur: "Et vidit Deus quia bonum est. Posuit illa", inquit, "in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. |
3 | Et vidit Deus quia bonum est." Utrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit Deus: "Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem quia bona est;" et postmodum infertur: "Et separavit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem et tenebras vocavit noctem:" non hoc loco additum est: "Et vidit Deus quia bonum est," ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, vitio proprio, non natura. |
4 | Et ideo sola ibi lux placuit Conditori: tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae. |