monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XIX

1 Quamvis itaque divini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, vel adtestatione rerum manifestarum vel aliis locis minime dubiis asseratur; sive, cum multa tractantur, ad id quoque peruvniatur, quod sensit ille qui scripsit, sive id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam vera dicantur): non mihi videtur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: "Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem et tenebras vocavit noctem." Solus quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et privatos lumine veritatis in tenebrosa superbia remansuros.
2 Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, vulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut dividerent imperavit: "Fiant", inquit, "luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et dividant inter diem et noctem;" et paulo post: "Et fecit", inquit, "Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et dividere inter lucem et tenebras." Inter illam vero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione veritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum aversorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse dividere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed voluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.
Augustinus HOME