monumenta.ch > Augustinus > . . . > 16.21 > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XVII

1 Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: "Hoc est initium figmenti Domini." Quia sine dubio, ubi est vitium malitiae, natura non vitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae.
2 Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id vitium est, potius competeret esse cum Deo. Quapropter etiam voluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator; ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibus malis.
3 Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, voluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint temptationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat utique ignarus et. praevidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: "Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei," ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo.
Augustinus HOME