monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XV

1 Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: "Ab initio diabolus peccat," non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, sive quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: "Quo modo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur." sive quod Hiezechiel: "In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es?" Ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato.
2 Nam expressius ei paulo post dicitur: "Ambulasti in diebus tuis sine vitio." Quae si aliter convenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: "In veritate non stetit," sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod "ab initio diabolus peccat," non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum.
3 Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: "Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis" (cui consonare videtur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum.
4 Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inveniri vel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!
Augustinus HOME