Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XIV
1 | Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in veritate non steterit, atque ait: "Quia non est veritas in eo." Esset autem in eo, si in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. |
2 | Sic enim videtur sonare: "In veritate non stetit, quia veritas non est in eo," tamquam ea sit causa, ut in veritate non steterit, quod in eo veritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo veritas non sit, quod in veritate non stetit. |
3 | Ista locutio est et in psalmo: "Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus;" cum dicendum fuisse videatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamavi. Sed cum dixisset: "Ego clamavi", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: "Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me." |