monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XII <<<     >>> XIV

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XIII

1 Quocirca cuivis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur.
2 Hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua pravitate illa luce privati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si vitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum videtur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam vel perseverantiae vel casus sui, alios autem ita ut veritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua voluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus.
3 Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum novum" diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? Veritas quippe in evangelio sanctis fidelibusque promittit, quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in vitam aeternam.
4 Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi vero certi non sunt: iam potiores, non aequales eis erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit.
5 Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in evangelio: "Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit," sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, verum etiam ab initio suae conditionis in veritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam velut privata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem Omnipotentis evadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod vere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: "Ab initio diabolus peccat," hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusavit, quam nisi pia Deoque subdita voluntas habere non posset.
6 Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod suam quandam propriam tamquam ex adverso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta vanitate desipiunt, ut, cum verba ista evangelica in auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A veritate alienus fuit; sed: "In veritate non stetit," ubi a veritate lapsum intellegi voluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret.
Augustinus HOME