monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XII

1 Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem vel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamvis sua beatitudo quam diuturna vel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos vocemus, quos videmus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc vitam ducere sine crimine vastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis divinam misericordiam. Qui licet de suae perseverantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseverantia sua reperiuntur incerti.
2 Quis enim hominum se in actione provectuque iustitiae perseveraturum usque in finem sciat, nisi aliqua revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa veritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi.
Augustinus HOME