Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XI
1 | Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo viverent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque viverent. |
2 | Ab hac inluminatione aversi quidam angeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque vitae, quae procul dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa atque secura; sed rationalem vitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si velint. |
3 | Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea vere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? |
4 | quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut vita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna vita veraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem vita tantummodo vivendo, aeterna vero finem non habendo nominata est. |
5 | Quapropter quamvis non, quidquid aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si vere perfecteque beata vita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, sive id scirent, sive nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. |
6 | Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisve non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae vitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. |
7 | Neque enim beatae vitae vocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen vere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius comparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est? |