Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput IX
1 | Nunc, quoniam de sanctae civitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putavi, quae huius civitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc divina testimonia suppetant, quantum satis videbitur, Deo largiente explicare curabo. |
2 | Ubi de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non evidenter dicitur, utrum vel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, vel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, vel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. |
3 | Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: "In principio fecit Deus caelum et terram;" ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse videatur. |
4 | Cum ergo a caelo et terra coeperit, atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, invisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est), deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requievit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima voce testatur. |
5 | Nam et in hymno trium in camino virorum cum praedictum esset: "Benedicite omnia opera Domini Dominum," in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: "Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius; laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt. ipse mandavit, et creata sunt." Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos divinitus dictum est, cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. |
6 | Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam vanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: "Quando facta sunt sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei." Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. |
7 | Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promptu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumpserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? |
8 | Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. |
9 | Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium vel septenarium numerum repetitus est propter septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septimam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: "Fiat lux," et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et vocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est verbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. "Lumen quippe verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum," hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si avertitur angelus, fit inmundus; sicut sunt omnes, qui vocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, privati participatione lucis aeternae. |
10 | Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit. |