monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, VII <<<     >>> IX

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput VIII

1 Cum vero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laboraverit operando, qui dixit et facta sunt verbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali.
2 Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut "theatra plaudunt, prata mugiunt", cum in illis homines plaudunt, in his boves mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Convenientissime itaque, cum Deum requievisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista vita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam.
3 Hoc enim et sabbati vacatione ex praecepto legis in vetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.
Augustinus HOME