monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput VII

1 Videmus quippe istos dies notos non habere vesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux verbo Dei facta atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem vocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque vesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est.
2 Aut enim aliqua lux corporea est, sive in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris sive unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta civitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: "Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis;" ait quippe et alio loco: "Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum;" si tamen et vesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere valeamus.
3 Quoniam scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo vesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem vergitur, ubi non Creator creaturae dilectione relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit vocabulum noctis.
4 Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: "Facta est vespera et factum est mane dies unus." Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte qua facta est.
5 Ideo vespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque volatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.
Augustinus HOME