1 | Visibilium omnium maximus mundus est, invisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audivimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: "In principio fecit Deus caelum et terram." Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transfert, amicos Dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. |
2 | Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper vident faciem Patris voluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: "In principio fecit Deus caelum et terram." Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi revelata cognovit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit. Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? |
3 | Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a veritate et letali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis vocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et visibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter magno et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis volunt habere, sed suae creationis initium, ut modo quodam vix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum videntur velut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi venisse credatur in mentem, quod numquam ante venisset, facere mundum, et accidisse illi voluntatem novam, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non video quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit nova miseria, quae numquam antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. |
4 | Si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praevidet; si autem non praevidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat. |
5 | falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilo minus convincuntur numquam eam fuisse vere beatam, sed deinceps esse incipere nova quadam nec fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid novi, et hoc magnum atque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. |
6 | Cuius novitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae impietatis est; si autem dicent etiam ipsum novo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? |
7 | Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii Dei. |
8 | Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium voluntatemque mutasse. |