monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, II

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput I

1 Civitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione providentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens auctoritate subiecit.
2 Ibi quippe scriptum est: "Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;" et in alio psalmo legitur: "Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exvltationes universae terrae" et paulo post in eodem psalmo: "Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum;" item in alio: "Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eius non commovebitur." His atque huius modi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam civitatem Dei, cuius cives esse concupivimus illo amore, quem nobis illius conditor inspiravit.
3 Huic conditori sanctae civitatis cives terrenae civitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est impiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce privati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo privatas potentias consectantur honoresque divinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur.
4 Sed huius sanctae civitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuvante respondimus. Nunc vero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum civitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus invicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum valuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum exordia duarum istarum civitatum in angelorum diversitate praecesserint.
Augustinus HOME