1 | Nos itaque ita non dicimus duo vel tria principia, cum de Deo loquimur, sicut nec duos deos vel tres nobis licitum est dicere, quamvis de unoquoque loquentes, vel de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto, etiam singulum quemque Deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem esse Filii Patrem, et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum nec Patrem esse nec Filium. |
2 | Verum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamvis pluraliter apud eos sint dicta principia. Sed subditus Porphyrius invidis potestatibus, de quibus et erubescebat, et eas libere redarguere formidabat, noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. |
3 | Eum quippe in ipsa carne contempsit, quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumpsit, magnum scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit verus benignusque Mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium velut inmortales mortalibus promiserunt. |
4 | Bonus itaque verusque Mediator ostendit peccatum esse malum, non carnis substantiam vel naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamvis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato ipse persolvit, peccando esse vitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. |
5 | Ideo enim solvere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. Hunc ille Platonicus non cognovit esse principium; nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium est aut anima humana, sed Verbum per quod facta sunt omnia. |
6 | Non ergo caro per se ipsa mundat, sed per Verbum a quo suscepta est, cum "Verbum caro factum est et habitavit in nobis." Nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: "Durus est hic sermo, quis eum potest audire?" respondit manentibus ceteris: "Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam." Principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. |
7 | Ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et ignorantiae tenebris obvoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur atque sanaremur per hoc quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. |
8 | Haec est mediatio, qua manus lapsis iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus Deus coli iubebatur et hic Mediator venturus promittebatur. |