monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 10, Caput XIX

1 Qui autem putant haec visibilia sacrificia diis aliis congruere, illi vero tamquam invisibili invisibilia et maiora maiori meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae voluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut verba sonantia signa sunt rerum.
2 Quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam illi, cuius in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi esse debemus.
3 Tunc nobis favent nobisque congaudent atque ad hoc ipsum nos pro suis viribus adiuvant angeli quique virtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. Si autem illis haec exhibere voluerimus, non libenter accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime vetant.
4 Sunt exempla in litteris sanctis. Putaverunt quidam deferendum angelis honorem vel adorando vel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse noverunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei.
5 Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt dii, eisque Lycaonii victimas immolare voluerunt; quod a se humili pietate removentes eis in quem crederent adnuntiaverunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia vero Deo deberi sciunt.
6 Non enim re vera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadaverinis nidoribus, sed divinis honoribus gaudent. Copiam vero nidorum magnam habent undique, et si amplius vellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui ergo divinitatem sibi arrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum verum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.
Augustinus HOME

bke17.142v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik