Augustinus, De Civitate Dei, 10, Caput XVIII
1 | An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est, quarum dii se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. |
2 | Unde hoc opere nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui vel ullam esse vim divinam negant vel humana non curare contendunt, sed eos, qui nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae civitatis deos suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi huius visibilis et mutabilis invisibilem et incommutabilem conditorem et vitae beatae non de his, quae condidit, sed de se ipso verissimum largitorem. |
3 | Eius enim propheta veracissimus ait: "Mihi autem adhaerere Deo bonum est." De fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi autem divitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et, sceptro vel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi voluptas corporis bonum est; aut quod melius velut meliores dicere visi sunt: Mihi virtus animi mei bonum est; sed: "Mihi", inquit, "adhaerere Deo bonum est." Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum etiam contestatione monuerunt. |
4 | Unde et ipse sacrificium eius factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in eius ineffabilem incorporeumque complexum sancto desiderio ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula vel civilium rerum historiae vel libris magicis sive, quod honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, cur illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse praecipiunt? |