Augustinus, De Civitate Dei, 10, Caput XIII
1 | Nec movere debet, quod, cum sit invisibilis, saepe visibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est hoc quod ipsa: ita et species, qua visus est Deus in natura invisibili constitutus, non erat quod ipse. |
2 | Verum tamen ipse in eadem specie corporali videbatur, sicut illa sententia ipsa in sono vocis auditur; nec illi ignorabant invisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se videre. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: "Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, scienter ut videam te." Cum igitur oporteret Dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisve sapientibus, sed universae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. |
3 | Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Iove seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere divina providentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori servire creaturam. |